Latin
6.1.32 to 6.1.34
Seneca Maior, Controversiae 6.1.32-34
Not analysed yet
Pars altera. Vnus illi versus obicitur, ne hic quidem totus. 'Non oportet' inquit 'scribere carmen'; multum interest, obiurges an punias. Incesti damnari nulla potest, nisi cuius violatum corpus est. Quid, tu putas poetas quae sentiunt scribere? Vixit modeste, castigate; non cultus in illa luxuriosior, non conversatio cum viris licentiosior. unum crimen eius vobis confiteor: ingenium habet. Quidni invideat Corneliae, quidni illi, quae Catonem peperit, quidni sacerdotes parientibus? Extra. VARIVS GEMINVS apud Caesarem dixit: Caesar, qui apud te audent dicere, magnitudinem tuam ignorant, qui non audent, humanitatem. Seneca the Elder The Latin Library The Classics Page