Latin
Book 7, lines 7.1.1-7.1.4
Seneca Maior, Controversiae 7.1.1-4
Not analysed yet
Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem
[1] Instatis mihi cotidie de Albucio. non ultra vos differam, quamvis non audierim frequenter, cum per totum annum quinquies sexiesve populo diceret, (et) ad secretas exercitationes non multi inrumperent; quos tamen gratiae suae paenitebat: alius erat, cum turbae se committebat, alius, cum paucitatem contempserat. incipiebat enim sedens et, si quando illum produxerat calor, exsurgere audebat. illa intempestiva in declamationibus eius philosophia sine modo tunc et sine fine evagabatur. raro totam controversiam implebat: non posses dicere divisionem esse, non posses declamationem; tamquam declamationi multum deerat, tamquam divisioni multum supererat.
Cum populo diceret, omnes vires suas advocabat et ideo non desinebat: saepe declamante illo ter bucinavit, dum cupit in omni controversia dicere non quidquid debet dici sed quidquid potest. argumentabatur moleste magis quam subtiliter; argumenta enim argumentis colligebat et, quasi nihil esset satis firmum, omnes probationes probationibus aliis confirmabat. [2] erat et illud in argumentatione vitium, quod quaestionem non tamquam partem controversiae sed tamquam controversiam implebat: omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum. ita unam controversiam exponebat, plures dicebat. 'quid ergo? non omnis quaestio per numeros suos implenda est?' quidni? sed tamquam accessio, non tamquam summa. nullum habile membrum est, si corpori par est.
Splendor orationis quantus nescio an in ullo alio fuerit. non hexis magna sed phrasis. dicebat enim citato et effuso cursu sed praeparatus; extemporalis illi facultas, ut adfirmabant qui propius norant, non derat, sed putabat ipse sibi deesse. sententiae, quas optime Pollio Asinius albas vocabat, simplices, apertae, nihil occultum, nihil insperatum adferentes sed vocales et splendidae. [3] adfectus efficaciter movit, figurabat egregie, praeparabat suspiciose. nihil est autem tam inimicum quam manifesta praeparatio; apparet enim subesse nescioquid mali. itaque moderatio est adhibenda, ut sit illa praeparatio, non confessio.