Latin
9.1.102 to 9.1.109
Seneca Maior, Controversiae 9.1.102-109
Not analysed yet
TRIARIVS dixit a parte educatoris: ergo ego tollere potui, educare potui, tacere non potui? 4. QVI PATREM PVLSAVERIT, MANVS EI PRAECIDANTVR. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis accersit; imperavit adulescentibus, ut patrem caederent. alter ex his praecipitavit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium accepit. petuntur manus eius; pater defendit. [1] CESTI PII. Felicior essem, si plures reos defenderem. TRIARI. Haec vulnera, quae in ore videtis meo, postea feci quam dimissus sum. IVNI GALLIONIS. Gratias ago filio, quod me non reliquit solum tyranno, quod manus illius +usum+. Ego iussi; itaque crimini meo adsum. 'Amicus' inquit 'tyranni fuit'; age, hoc tantum filius meus in arce simulavit? Procumbo ad genua vestra, iudices, ille contumax, qui cum vapularem non rogavi. [2] MVSAE. Occisus est tyrannus; a quo putatis, nisi ab eo, qui patrem pulsare non poterat? Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. praecisas tyrannicidae manus arci prae(fi)gite. Non vindicem filium, propter quem ne a tyranno quidem impune vapulavi? Postquam occupavit arcem, secuti sunt illum homicidae, secuti venefici, secutus quisquis patrem pulsare poterat. Necesse fuit patrem caedere, tam hercules quam necesse fuit spoliare templa, virgines rapere. Aiebam: 'fili, fortius feri; tyrannus spectat.' Si talis erat filius meus, qualem describitis, nescio, cui magis expedierit tyrannum vivere. O quantum istis debemus manibus, per quas iam nihil necesse est! Occidit tyrannum: sic huius iratae manus feriunt. Cum occideret tyrannum, aiebat: 'frater te ferit, pater ferit.' Sic feriunt qui volunt. Tecum, fili inconsideratae pietatis, queror: validius patrem cecidisti quam iussit tyrannus. Iratus iacenti ipsas cadaveris manus in me ingessi. [3] FVLVI SPARSI. Tales fuerunt, ex quibus posset alter tyrannum contemnere, alter occidere. IVLI BASSI. Compressas fili manus in os meum impegi; caedentem consolatus sum.