Latin
9.1.110 to 9.1.115
Seneca Maior, Controversiae 9.1.110-115
Not analysed yet
PORCI LATRONIS. 'Caede' inquit 'patrem'; dum ego neglegens sum, occupavit (praecipitare) se ex arce filius. hoc non est patri parcere sed sibi. 'Dura, fili: ad tyrannum tibi per patrem eundum est.' [4] BLANDI. Vt vidi tyrannicidam ex arce descendentem, nihil prius quam manus osculatus sum: 'tenent ecce cruentum tyranni caput!' nunc illas praecidite. POMPEI SILONIS. Vtrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter tyrannum. Nemo ius habet in istas manus; meae sunt. istae, etiam cum tyranno servirent, mihi paruerunt. Ita mihi superstite filio mori liceat, ut ego illum, qui mori maluit, parricidam vocavi. ARELLI FVSCI patris. Rogo vos per securitatem publicam, per modo restitutae libertatis laetitiam, per coniuges liberosque vestros. nemo tam suppliciter audit me rogantem, cum vapularem. Quam languidae caedentis manus erant! non putares illum posse tyrannicidium facere. istae mihi salutares porrexerunt cibos, istae potiones; numquam tamen indulgentiores sensi manus, quam cum me caederent. [5] VOTIENI MONTANI. 'Pereat' inquit 'potius'; cum sint, qui tam fortiter loquantur, vix inventus est, qui tyrannum occideret. 'Fili, fortius' inquam 'feri, ne nos colludere tyrannus intellegat'; suspensas leviter admovebat manus; filius simulabat ictus, pater gemitus. Si qua est fides, iratus filium extuli, quod me non ceciderat. Necessitas magnum humanae imbecillitatis patrocinium est: haec excusat Saguntinos, quamvis non ceciderint patres sed occiderint; haec excusat Romanos, quos ad servilem dilectum Cannensis ruina compulit; quae quidquid coegit defendit. Ille quoque mihi (non) pepercisset, si unicus fuisset. ille me fratri relinquebat, hic tyranno. 'Etiamnunc' inquit 'in facie tua vulnera apparent'; fili, nocet tibi, quod tam cito occidisti tyrannum. MENTONIS. Quaeritis, quis haec fecerit vulnera? ille, cuius in funere me cecidi. Ita mihi libero et vivere contingat et mori, ita oculos meos fili manus operiant, ut ego inter liberos meos fortior steti.