Latin
9.1.126 to 9.1.137
Seneca Maior, Controversiae 9.1.126-137
Not analysed yet
[15] Montanus tamen aiebat nihil posse melius dici (quam quod Marcellus Marcius dixit:) ex hac parte tyrannus iubet, ex altera lex vetat. 'morieris, (ni)si cecideris'; morere, ne caedas. CESTIVS dixit: tyrannus imperat, ut patrem caedas: non est novum. noluisti facere: laudaturum me putas? ego vero non laudo; alterius ista gloria est. tu fratrem (saltem) imitatus es? ARGENTARIVS dixit: tu patrem cecidisti, cum et legem nosses et fratrem. MONTANVS dixit: parricida, [voluisti] violasti patris corpus, fratris beneficium. [16] Ab altera parte hoc colore omnes declamaverunt, tamquam patre iubente fecisset. TRIARIVS dixit: in fili mei manus incucurri. BASSVS IVLIVS dixit: ego me fili mei manibus cecidi. HATERIVS dixit: ago gratias tyranno, quod alterum filium meum custodiri iussit, ne mori posset. CESTIVS ait in narratione: tyrannus iubet caedere, exposita tormenta sunt; quid faciat? moriatur, inquis; hoc dicis: ne caedat patrem, occidat. FVSCVS ARELLIVS dixit: complecti volo istas manus optume de me etiam ante tyrannicidium meritas. GALLIO dixit: viderit, quantum tibi se putet debere, res publica; ego plus me quam illam debere tibi iudico: diffic(il)ius est quod me iubente fecisti. MONTANVS VOTIENVS dixit in narratione: si perseveras, fili, fratrem sequar. videris, utrum caedere patrem malis an occidere. [17] Hanc controversiam et ab ASILIO [et a] SABINO bene declamari memini: describe, inquit, describe tyrannum occisum et te cum ingenti gloria ex arce deductum. o te parricidam, nisi post tyrannicidium quoque intellegis, quanto frater tuus honestius perierit quam tu occideris. illud non probavi, quod multa in re severa temptavit salse dicere. erat autem urbanissimus homo, ut vobis saepe narravi, ut quidquid in eloquentia illi deerat urbanitate pensaret. [18] memini illum, cum Syriacus Vallius, homo disertus, accusaret et videretur laturus calumniam, tristem circa coronam iudici obversari et totiens occurrere eunti Syriaco et quaerere, quid haberet spei; deinde post iudicium, cum Syriacus gratias illi ageret, quod tantam curam sui egisset, 'at mehercules' inquit 'timebam, ne uno rhetore plus haberemus'. et testis productus cum interrogatus esset, an accepisset a parte (adversa ***)sestertia, dixit accepisse; an haberet: (scire se) negavit. deinde interrogatus, an calumniam haberet, 'ipse' inquit 'neglegentiam meam nosti; an habeam, nescio, accepisse me scio.' et in Domitium, nobilissimum virum, in consulatu cum thermas prospicientis viam Sacram aedificasset, coepisset deinde rhetores circumire et declamare, 'ego' inquit 'sciebam hoc te facturum et matri tuae querenti de tua desidia dixeram: PROTON CHOLUMBAN, DEUTERON DE GRAMMATA.