Latin
9.1.138 to 9.1.142
Seneca Maior, Controversiae 9.1.138-142
Not analysed yet
[19] Duas eius urbanas res praeterire non possum. secutus erat in provinciam Cretam Occium Flammam proconsulem. Graeci coeperunt in theatro postulare, ut Sabinus maximum magistratum gereret. mos autem est barbam et capillum magistratui Cretensium summitte(re). surrexit Sabinus et silentium manu fecit, deinde ait: hunc magistratum ego Romae bis gessi. bis enim reus causam dixerat. Graeci non intellexerunt sed bene precati Caesari petebant, ut illum honorem Sabinus et tertio gereret. [20] postea deinde offendit illos tota comitum cohors; oppressi sunt in templo ab omni multitudine, quae postulabat, ut Romam Sabinus cum Turdo proficisceretur (erat inter infames maxime et invisos homines Turdus). cum Turdus promitteret iturum se, ut inde posset exire, Sabinus silentio facto ait: ego ad Caesarem non sum iturus cum mattea. postea hoc Sabino, cum causam diceret, obiectum est. Multa illum diserte dixisse memini, cum introductus es(se)t ex carcere in senatum postulaturus, ut diaria acciperet. tunc dixit de fame questus: nihil onerosum a vobis peto, sed ut me aut mori velitis aut vivere. et illud dixit: nolite, inquam, superbe audire hominem calamitosum: saepe qui misereri potuit misericordiam rogat. [21] et cum dixisset Seianianos locupletes in carcere esse, 'homo' inquit 'adhuc indemnatus, ut possim vivere, parricidas panem rogo.' cum movisset homines et flebili oratione et diserta, redit tamen ad sales: rogavit, ut in lautumias transferretur; non est, inquit, quod quemquam vestrum decipiat nomen ipsum lautumiae; illa (enim) minime lauta res est. Hoc rettuli, ut et ipsum hominem ex aliqua parte nossetis et illud sciretis, quam difficile es(se)t naturam suam effugere. quomodo posset ab illo obtineri, ne in declamationibus iocaretur, qui iocabatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit, potuisse quis credit?