Latin
9.1.143 to 9.1.148
Seneca Maior, Controversiae 9.1.143-148
Not analysed yet
[22] MVRREDIVS non degeneravit in hac controversia, nam colorem stultissimum induxit: voluit, inquit, et hic sequi fratris exemplum; dum retineo, dum luctor, visus est patrem cecidisse. Vnum ex his, quos audivi declamantis, scio MENTONEM usum non patrono patre sed advocato. ipsum tyrannicidam induxit dicentem et (hoc) colore usus est: non iussum se a patre (quia aiebat incredibile omnibus videri patrem coram tyranno caedi se iussisse) sed inisse se parricidi consilium, ut per hoc ad amicitiam perveniret, per amicitiam ad tyrannicidium. haec eius sententia laudata est, cum describeret se patri manus adferentem: nihil in toto tyrannicidio difficilius feci. et illud dixit: iam tum factum esset tyrannicidium, si me frater non dereliquisset. et illud dixit: vos ego tunc respexi, templa, leges, rem publicam; nam si me tantum spectassem, facile tyrannidem effugissem illa, qua frater effugerat. 5. DE VI SIT ACTIO. Quidam duos filios sub noverca amisit; dubia cruditatis et veneni signa insecuta sunt. tertium filium eius maternus avus rapuit, qui ad visendos aegros non fuerat admissus. quaerenti patri per praeconem dixit apud se esse. accusatur de vi. [1] IVNI GALLIONIS. Violentus et impotens senex hominem liberum sinu meo rapui. Quod servare tibi difficile est avo dona. Quotiens, miserrume puer, audies (a) noverca: 'quis est, fugitive, reductus es'? Habui filiam, quamvis iste unum filium habeat, fecundam. quam indulgenter puerperia divisit! natus est filius; [tertius] dixit: 'filius hic meus est'. natus est alter; dixit: 'hic patris est'. natus est tertius; dixit: 'hic avi est'. Cum quaereret iste filium, erant qui suaderent et dicerent: 'tace, meruit excludi'. CESTI PII. Quam causam rapiendi habui impotens senex? numquid fratres eius occideram? Ignoscite mihi, si tantum filiae meae mandata narro: hanc solam ex meis morientem vidi. Habui filiam; de omnibus meis habeo dicendum 'habui'. Vagabatur lugubri sordidaque praetexta: omnes illi(us) miserebantur; quosdam etiam dicentis audivi: 'quid? iste puer matrem non habet? patrem non habet? avum non habet?' [2] ARELLI FVSCI patris. Tres filios filiae meae debes, unum mihi. Sine apud me nutriatur. quid times? ne non admittare, cum veneris? Exposuisse hactenus iuvat; iam nunc fortuna aut noverca narranda est. Vt vidit me, haesit complexibus meis puer. osculabar miser, interrogabam de fratribus. dum interrogo, dum fleo, perveneram domum. Rogo, ne hoc causam meam peiorem fecerit, quod ille, quem rapui, unicus erat.