Latin
9.1.21 to 9.1.25
Seneca Maior, Controversiae 9.1.21-25
Not analysed yet
[8] IVNI GALLIONIS. 'Beneficium' inquit 'tibi dedi, quod filiam tibi collocavi': nunc vero, Miltiade, graviorem fortunam carcere sustines: Callias tecum (nepotes) communicare dignatus est. Ego me redemptum putabam; filiae istius emptus sum. Steterunt ante oculos meos maiorum imagines emissusque sede sua Miltiades maiestate imperatoria refulsit et iterum meas invocavit manus. IVLI BASSI. Calliae filiam uxorem duxi: hanc tibi, pater, iniuriam feci, dum ingratus esse nolo. Placeas tibi licet et istas iactes divitias, tantidem tamen redemi patrem, quanti a te redemptus sum. [9] Divisio. LATRO in has quaestiones divisit: an non quisquis gratiam non rettulit, cum posset, ingrati teneatur: multa, inquit, interveniant, propter quae non debeam facere, etiamsi possum. si non tenetur quisquis non rettulit gratiam cum posset, an hic teneatur. hoc in haec divisit: an [id] possit ob id damnari, quod lege fecit. deinde, an facere debuerit, novissume, an, si adfectu et indignatione ablatus non fuit in sua potestate, ignoscendum illi sit. hoc non tamquam quaestionem sed, ut illi mos erat, protractatione aut loco. [10] MONTANVS VOTIENVS quaestionem hanc adiecit, an gratiam rettulerit Cimon Calliae: duxi, inquit, filiam tuam uxorem; filia tua Miltiadis nurus facta est. non putas beneficium communes cum Miltiade nepotes? GALLIO illam quaestionem duram movit sed diligenter executus est, quae solet esse (in) ingrati controversiis prima, an beneficium acceperit: non erat, inquit, mihi poena in carcere esse; mea voluntate illo perveneram. ita putas me libentius in cubiculo meo iacuisse? nullus tunc erat locus Athenis honestior quam qui Miltiaden habuerat. deinde et illam subiunxit quaestionem, an teneatur is, qui beneficium accepit, quod non petit: non rogavi, inquit, te; dedisti istud iactationi tuae, putasti ad gloriam tuam pertinere. ita tu non accepisses beneficium, si tibi solvere Miltiaden contigisset?