Latin
9.1.26 to 9.1.31
Seneca Maior, Controversiae 9.1.26-31
Not analysed yet
[11] SILO POMPEIVS a parte Calliae duo beneficia se dixit dedisse, quod redemisset et quod egenti filiam collocasset. hoc, quod secundum posuit, nemo alius pro beneficio imputavit; in quo adeo non est dubium, an beneficium non dederit, ut dubium sit, an receperit. BRVTVS BRVTTEDIVS illas praeterea quaestiones fecit: an, si sua causa fecit hoc Callias, ut redimeret, Cimoni sit beneficium: beneficium enim est, inquit, quod totum eius causa praestatur, in quem confertur. ubi aliquis ex eo aut sperat quid aut praeparat, non est beneficium: consilium est. et diu executus est et argumentis et exemplis. deinde, an sua causa Callias fecerit. voluisti, inquit, opinionem sordium inlustri facto effugere; petisti ex hoc aeternam memoriam: non magis poterat ignotum esse, a quo Cimon solutus esset, quam pro quo alligatus. voluisti habere generum nobilem, pium. HISPO ROMANIVS duram quaestionem fecit: an rettulerit gratiam hoc ipso quod occidit: liberavi te, inquit, summo dedecore; invito tibi beneficium dedi. non est, quod mireris, nam et tu me non rogantem redemisti. hoc loco illos patres, qui filias vitiatas occiderunt, qui incluserunt. [12] Color et GALLIONI et LATRONI et MONTANO placuit, ut nihil in Callian diceretur contumeliose, et redemptorem et socerum et infelicem. CESTIVS multa in avarum et feneratorem et mensularium et lenonem dixit, dum vult illud probare, reddidisse se beneficium, quod talem socerum habere sustinuisset. LATRO dixit: filiam tuam dimittam? quid adultero faciam? pro una rogas, duos eripis. hanc HYBREAS aliter dixit sententiam: SOI DE, MOICHE, TI POIESO; ME CHAI SOU KALLIAS PATER ESTIN; haec tota diversa sententia est a priore, etiamsi ex eadem est petita materia. Illa non est similis sed eadem, quam dixit prior ADAEVS, rhetor ex Asianis, non proiecti nominis, deinde ARELLIVS FVSCVS: ACHARISTOS SOI DOcho, KALLIA; OUCH OIDAS, POU MOI TEN CHARIN EDOCHAS; [13] hanc sic mutavit Arellius Fuscus: non dices me, Callia, ingratum: unde redemeris, cogita. memini deinde Fuscum, cum haec (ei) Adaei sententia obiceretur, non infitiari transtulisse se eam in Latinum; et aiebat non commendationis id se aut furti sed exercitationis causa facere: do, inquit, operam, ut cum optimis sententiis certem, nec illas corrumpere conor sed vincere. (multa oratores, historici, poetae Romani a Graecis dicta non subripuerunt sed provocaverunt.) tunc deinde rettulit [qua] Thucydidis sententiam: DEINAI GAR AI EUPRAKSIAI SUGCHRUPSAI CHAI SUSCHIASAI TA ECHASTON AMARTEMATA, deinde Sallustianam: res secundae mire sunt vitiis optentui. cum sit praecipua in Thucydide virtus brevitas, hac eum Sallustius vicit et in suis illum castris cecidit; nam in sententia Graeca tam brevi habes, quae salvo sensu detrahas: deme vel SUGCHRUPSAI vel SUSCHIASAI, deme ECHASTON; constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer. at ex Sallusti sententia nihil demi sine detrimento sensus potest. [14] Titus autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio. nec hoc amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium vinci, si ante a Thucydide vincitur.