Latin
9.1.220 to 9.1.224
Seneca Maior, Controversiae 9.1.220-224
Not analysed yet
(Pars altera.) Duo beneficia dedi: et redemi et egenti filiam collocavi. Obicio tibi, quod uxorem passus es adulteram fieri, quod non custodisti, quod moratus es, dum superveniret pater spectator suae calamitatis. Ego non expectaveram, dum rogarer. Moleste ferebas socerum tuum dici Calliam. Mores puellae non tantum passus (es) in vitia labi sed ipse impulisti; nactus occasionem non omisisti. Extra. Color et GALLIONI et LATRONI et MONTANO placuit, ut nihil in Calliam diceretur contumeliose, in redemptorem, in socerum, (in) infelicem. Multa oratores, historici, poetae Romani a Graecis dicta non subripuerunt sed provocaverunt. Thucydidis sententia est: DEINAI GAR AI EUPRAKSIAI SUGCHRUPSAI CHAI SUSCHIASAI TA ECHASTON AMARTEMATA. Sallusti: res secundae mire sunt vitiis obtentui. cum sit praecipua in Thucydide virtus brevitas, hac eum Sallusti(us) vicit et suis illum castris cecidit; nam in sententia Graeca tam brevi (habes), quae salvo sensu detrahas: deme vel SUGCHRUPSAI vel SUSCHIASAI vel ECHASTON; constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer. at ex Sallustii sententia nihil demi sine detrimento sensus potest. Titus autem Livius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio. nec amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium vinci, si ante a Thucydide vincatur. Flaminius in cena reum puniens 2. MAIESTATIS LAESAE SIT ACTIO. Flaminius praetor inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat numquam se vidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur laesae maiestatis. Obicio luxuriam, histrioniam, iocos; an in convivio nihil aliud nisi occiditis? Vni fortasse osculo donavit homicidium. cenaturi carnifices manus abluunt. Non inquiro in totum annum; una nocte contentus sum. Facilius est, ut, qui multa meretrici dederit, homicidium neget, quam ut, qui homicidium dederit, quicquam negarit. Servum si verberari voluisses, extra convivium abduxisses. Contactam sanguine humano mensam, strictas in triclinio secures; quis credit ista concupisse meretricem vel fecisse praetorem? Virgae promuntur, et ante mensam deosque crudelitatis victima trucidatur. me miserum! imperii Romani terrore lusisti. Legi potius quam scorto cadat. Exsurgite, Bruti, Horatii, Decii et cetera imperii decora: vestris fascibus, securibus vestris iam puellae iocantur obscenae. In eo, quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur maiestatis actione vindicandum est. Percussurus lictor ad praetorem respicit, praetor ad meretricem.