Latin
9.1.225 to 9.1.226
Seneca Maior, Controversiae 9.1.225-226
Not analysed yet
Pars altera. Si legatus falsa mandata affert, sic audiuntur, tamquam illa populus Romanus dederit. imperator foedus percussit: videtur populus percussisse Romanus et foedere continetur. nunc nec viribus quicquam populi detractum est nec opinioni. 'at ex te ceteros [ex] aestimant.' et ante hunc alii fuerunt, pro quibus aestimari possent. nemo adscribit urbibus vitia singulorum. Obiciunt, quod damnatus perierit meretrici et postulant praetorem perire damnato. Libido omnis intra meretricem est, crudelitas intra carcerem. Multa populus Romanus in suis imperatoribus tulit: in Manlio impotentiam, a quo et filius et victor occisus est, in Sylla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis avaritiam. Non putavi ad rem pertinere, ubi aut quando (periret), qui perire deberet. Occisus est; quis? damnatus. ubi? in praetorio. quo tempore? est enim tempus, quo noxius perire non debeat? Extra. Quaedam controversiae sunt, in quibus factum defendi potest, excusari non potest. non speramus, ut Flaminium iudex probet, sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, sed non scelerato. Titus Livius de oratoribus, qui verba antiqua (et) sordida consectantur et oratoris obscuritatem severitatem putant: ***tamen in his, etiamsi minus est insaniae, minus spei est. illi qui tument, qui abundantia laborant, plus habent furoris sed plus et corporis. semper ad sanitatem proclivius est quod potest detractione curari; illi succurri non potest, qui simul et insanit et deficit. MVRREDIVS dixit tetracolon: serviebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer convivio, dies nocti. novissima pars sine sensu dicta est, ut expleretur [sensus] (numerus); quem enim sensum habet 'serviebat dies nocti'? hanc ideo sententiam rettuli, quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus, ut numerus constet, non curamus, ut sensus, omnia autem (genera) corruptarum sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid vitandum sit docemur exemplo.