Latin
9.1.227 to 9.1.233
Seneca Maior, Controversiae 9.1.227-233
Not analysed yet
Expositum repetens ex duobus 3. PER VIM METVMQVE GESTA NON SINT RATA. PACTA CONVENTA LEGIBVS FACTA RATA SINT. EXPOSITVM QVI COGNOVERIT, SOLVTIS ALIMENTIS RECIPIAT. Quidam duos expositos sustulit, educavit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum, ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset. pactum interpositum est. reddit illi duos, repetit unum. Cum alienis dividemus liberos, quos non dividimus cum matribus? Vtrumque genui, utrumque desideravi, pro utroque pactus sum. Vna nati sunt, una expositi, una educati; redditi distrahuntur? distraxit illos fortuna aliquando a parentibus, numquam ab ipsis. Duos exposui, quia alterum eligere non poteram. In auctione fratres quamvis hostilis hasta non dividit. plus quiddam est geminos esse quam fratres: perdit uterque gratiam suam, nisi cum altero est. Ignoscat retinenti meos, cum ipse concupiscat alienos. Agnitio dividet quos iunxit etiam expositio? Omnia pro filio paciscor praeter filium. Pactus sum flens, tremens, tamquam exponerem. Mihi tunc vis et necessitas erat; non enim poteram invenire filios, nisi alterum promisissem. Pars altera. Vtrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimittere. Liberis hic carere consuevit; ego et cum unum accepero necesse est torquear: duobus adsuevi. Vim vocas quae te patrem fecit? Ego sustuli, ego educavi, ego reddidi; iste electurus est. In ista vi duos filios perdidi. Lex arma et vincula et ultimum periculum complectitur. Extra. In Sabinum Clodium uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt. dixit HATERIVS quibusdam querentibus, quod pusillas mercedes acciperet, cum duas res doceret: numquam magnas mercedes accipere eos, qui hermeneumata docent. MAECENAS dixit: TUDEIDEN D' OUCH AN GNOIES, POTEROISI METEIE. CASSIVS SEVERVS ab auditione eius rediens interrogatus, quomodo dixisset, respondit: male CHAI CHACHOS. A filio in arce pulsatus 4. QVI PATREM PVLSAVERIT, MANVS EI PRAEDICANTVR. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis accersiit; imperavit adulescentibus, ut patrem caederent. alter ex his praecipitavit se, alter cecidit. post in amicitiam tyranni receptus est. occiso tyranno praemium accepit. petuntur eius manus; pater defendit.