Latin
9.1.74 to 9.1.77
Seneca Maior, Controversiae 9.1.74-77
Not analysed yet
[27] Sed ne hoc genus furoris protegere videar, in Flaminino tumidissime dixit MVRREDIVS: praetorem nostrum in illa ferali cena saginatum meretricis sinu excitavit (ict)us securis. et illud tetracolon: serviebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer convivio, dies nocti. novissima pars sine sensu dicta est, ut [in] impleretur (numerus); quem enim sensum habet 'serviebat dies nocti'? hanc ideo sententiam rettuli, quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus, ut numerus constet, non curamus, an sensus. omnia autem genera corruptarum quoque sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid vitandum sit docemur exemplo. [28] Ecce et illud genus cacozeliae est, quod amaritudinem verborum quasi adgravaturam res petit, ut in hac controversia LICINIVS NEPOS dixit: reus damnatus est legi, perit fornici. et illud quod SAENIANVS dixit, habet sui generis insaniam: cum diceret nocte non debere sumi supplicium, post longam descriptionem +cum nunc+ ne victumae quidem occiduntur. [29] Et ad hanc controversiam Graeci porrexerunt manum. dixit in hac NICETES: OS D' ECHOUSAN, OTI SUMPOSION ESTIN, ERIZON. EVCTEMON dixit: PANTES ENOMIZON, OTI +ESLTO+. GLAVCIPPVS Cappadox, cum cenam luxuriosam descripsisset, indignam maiestate praetoris, adiecit: DIEGESOMAI NUN CHAI TON CHOMON. hoc idem elegantius dixit ADAEVS, cum descripsisset cenam nocturnam: OS EROTICHOS O CHOMOS. NICETES dixit: 'OUDEPOTE TETHEAMAI ANAIROUMENON.' AN E POLIS EUTUCHE, OUDE OPSE. ARTEMON eodem loco aliam dixit sententiam: 'OUDEPOTE TETHEAMAI ANAIROUMENON.' GUNAI, +OUTOLLNOU AEISIS+. GLYCON dixit: OS DE APEGGELE TOIS EN TO DESMOTERIO. 'POTOS ESTI CHAI ETAIRA CHAI ANESIS', ANECHRAGE TIS TALAS. EME APAGE, EGO GAR ADICHOS CHATECHRITHEN. 3. PER VIM METVMQVE GESTA NE SINT RATA. PACTA CONVENTA LEGIBVS FACTA RATA SINT. EXPOSITVM QVI AGNOVERIT SOLVTIS ALVMENTIS RECIPIAT. Quidam duos filios expositos sustulit, educavit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum, ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset. pactum interpositum est. reddit illi duos filios, repetit unum.