Latin
9.1.78 to 9.1.83
Seneca Maior, Controversiae 9.1.78-83
Not analysed yet
[1] ARELLI FVSCI patris. Aecum est, ut cum alienis dividamus liberos, quos non dividimus cum matribus? 'Si alterum nobis abstuleris, utrumque habebis.' quid faciam? utrumque genui, utrumque desideravi; pro utroque pactus sum. ALBVCI SILI. Una nati sunt, una expositi, una educati; redditi potissimum distrahuntur? Distraxit illos fortuna aliquando a parentibus, numquam ab ipsis. Miseremi(ni), iudices, gravis indiciva est. [2] IVNI GALLIONIS. Duos exposui, quia alterum eligere non poteram; periclitor, ne, qui cum duobus liberis in iudicium veni, sine ullo revertar, nam quem perdam eligere non possum. Causa pacti mei fuit, ut haberem filios, consummatio, ut perderem. Pro filiis tibi debeo, non filios: pete quantum vis pro disciplinis, imputa quantum vis pro alumentis; licet plus petas, dum (ne) minus reddas. Maiores nostri viderunt, quam effusa esset indulgentia pro suis timentium, quam parata quidquid posceretur dare; itaque pro patre lex [non] cum educatore pacta est. [3] Non potui obligari de eis, qui in mea potestate non erant. Si ex aequo dividimus, habeatur utriusque ratio: habeam ego tamdiu duos, quamdiu tu habuisti. Nolite timere, pueri: non diducam vos; aut utrumque habebo aut neutrum. in auctione fratres quamvis hostilis hasta non dividit. plus quiddam est geminos esse quam fratres: perdit uterque gratiam suam, nisi cum altero est. [4] FVLVI SPARSI. Ignoscere mihi adversarius debet meos retinenti, cum ipse alienos concupiscat. Repetit quos adhuc habuit; retineo quos modo agnovi. Agnitio dividet quos iunxit etiam expositio? CORNELI HISPANI. Dic, uter obsequentior sit, uter indulgentior: 'uterque' inquis; miraris, si tam pios dividere non possum? Omnia pro filio paciscor praeter filium. [5] VOTIENI MONTANI. Ego vero ne patrocinium quidem habeo: si tam facile liberos remitto, libenter exposui. Reddere est istud liberos an eripere? utroque modo perdendi erant vel paciscenti vel neganti. Pactus sum flens, tremens, tamquam cum exponerem.