Latin
9.1.93 to 9.1.97
Seneca Maior, Controversiae 9.1.93-97
Not analysed yet
[9] An, si in re vis et necessitas est, ita tantum rescindantur quae per vim et necessitatem gesta sunt, si vis et necessitas a paciscente adhibita est: nihil, inquit, mea, an tu cogaris, si non a me cogeris. meam culpam esse oportet, ut mea poena sit. non, inquit; neque enim lex adhibenti vim irascitur sed passo succurrit, et iniquum illi videtur id ratum esse, quod aliquis non quia voluit pactus est, sed quia coactus est. nihil autem refert, [quam] per quem illi necesse fu(er)it; iniquum enim quod rescinditur facit fortuna eius, qui passus est, non persona facientis. Deinde, an ab hoc vis admota sit: tu, inquit, mihi vim admovisti, qui non aliter indicabas, quam si pactus essem. non est, inquit, admovere vim aliquid sub certa condicione promittere. si qua vis est, a te tibi adhibita est quod exponere ***et ad exonerandum se venisse, ut tantum patri redderet quantum educatori superfuisset. [10] Pro educatore GALLIO hunc colorem secutus est: se misericordia motum: cum viderem, inquit, orbum sine herede, dixi mihi ipse: 'quid avidus es? possumus duo patres esse.' et dixit illam amabilem sententiam: do itaque nunc poenas, misericors! MONTANVS VOTIENVS sic coepit: si quis me videt, iudices, modo duorum liberorum patrem, nunc solitudine periclitantem, certum habeo, dicit crudelem indicem. et summisse cum adversario egit; rogavit, ut altero contentus esset, et illam sumpsit contradictionem: 'nescio' inquit 'utrum', et dixit: mihi crede, qui illos optume novi: utrum vis elige. ideo sic pactus sum, quia nihil intererat. [11] HISPO ROMANIVS erat natura qui asperiorem dicendi viam sequeretur; itaque hoc colore egit, ut inveheretur tamquam in malum patrem et diceret crudeliter exponentem, perfide recipientem: in hoc, inquit, repetit, non quia habere vult sed quia eripere; irascitur mihi, quod duos educavi, quod indicavi. et cum descripsisset saevitiam exponentis, adiecit: etiamnum mihi videtur eiusdem animi, eiusdem duritiae, quia nihil putat se debere ei, qui liberos suos educavit. durus est pater, crudelis est; nolite credere ex illa feritate tam subitam mutationem. sinite me in filio uno non experiri.