Latin
9.1.84 to 9.1.92
Seneca Maior, Controversiae 9.1.84-92
Not analysed yet
CESTI PII. Ne dividerem filios, una exposui. iste quoque duos sustulit, qui tantum uno contentus est. Iterum cogor exponere. [6] (Contra.) IVNI GALLIONIS [contra]. Expeditae partes vestrae sunt: utrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimittere. MENTONIS. Iste adsuevit carere liberis; ego, etiamsi unum accipiam, tamen necesse est torquear: duobus adsuevi. Quid(quid) umquam commisi �et habes domi, quos de me interroges �nihil umquam sine illis feci nisi indicium. Vim vocas quae te patrem fecit? Sine herede ero, qui paulo (ante) habui filios duos tales, ut ex illis vel unus quoilubet satis sit? POMPEI SILONIS. Videte, quam modeste agam: ego sustuli, ego educavi, ego reddidi: iste eligat. [7] VIBI RVFI. 'Salvi sunt' inquam 'liberi tui'; post hanc vim meam iste me osculatus est. PASSIENI. Cedo mihi tabulas testamenti: plures in testamento habeo quam in pacto. hoc testamentum delere non cogito: si meos filios heredes facere non possum, tuos faciam. Preces meas ad filios transferam; hoc enim nomen licebit, puto, mihi usurpare, dum litigo. ARELLI FVSCI patris. Fertis hoc, optimi iuvenes? ego vos expositos sustuli, ego educavi, ego aegrotantibus adsedi: senem me fecistis, et relinquitis? ARGENTARI. In ista vi duos filios perdidi. [8] Divisio. LATRO sic divisit: (an) in re vis aut necessitas sit: nulla, inquit, vis est: arma lex et vincula et ultimum periculum complectitur, quorum nihil fuit in tua persona. ille ait: vis est et necessitas, ubi velim nolim succumbendum est mihi. tum autem necesse mihi (erat): non enim poteram habere alterum filium, nisi alterum promisissem. respondetur: primum non est vis, ubi aliquid expediendae rei causa patiendum est, sed ratio; tamquam non possum domum habere, nisi hanc emero; nulla alia venalis est. hanc occasionem vidit venditor et premit. non tamen hanc emptionem rescindes; alioqui in infinitum calumnia excedet. dicat alius: 'necesse mihi erat'; tibi necesse? carere primum etiamnum poteras; deinde et alia via poteras invenire, sperare alium indicem. an aliter invenire non poteras? ergo hoc tibi plus praestiti.