Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 5
Seneca the Elder, Controversiae 7.5.8
Not analysed yet
In hac controuersia †et duo tres rei: nouerca enim procuratori coniungitur. itaque a fili parte utique aiebat prius accusandum, quia unum deberet crimen defendere, duo obicere, et adulteri et caedis. Si qua sunt ex utraque parte difficilia, non colorem sed argumentationem desiderant; itaque ne modum excedam praeteribo. Circa uulnus nouercae quidam bellas res dixerunt, quidam ineptas, immo multi ineptas.