Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 5
Seneca the Elder, Controversiae 7.5.9
Not analysed yet
Prius illa quae belle dicta sunt referam. FVSCVS ait: districta leui uulnere est cutis; non credas factum manu priuigni, credas amatoris. PASSIENVS ait: sic leuiter te uulnerauit dextera illa cui nec paries obsistit nec pater? VARIVS GEMINVS dixit: da ferrum testi meo: fortius feriet. CESTIVS dixit, cum descripsisset quam leue uulnus esset: nocueras, inquit, mihi, si amicae tuae nocere potuisses. BRVTVS BRVTTEDIVS cotidiano uerbo significanter usus est: riualem, inquit, occidit, amicam sauciauit. HISPO ROMANIVS eiusdem generis rem dixit: ostende, nouerca, ostende istud quod amator tuus uellicauit. BASSVS SEPVLLIVS dixit: maritum occidit, adulteram strinxit.