Latin · ~4 min
8.3.3 to 8.3.5
Seneca the Elder, Controversiae 8.3.3-5
Not analysed yet
Non potui obligari de eis qui in mea potestate non erant. si ex aequo diuidimus, habeatur utriusque ratio: habeam ego tamdiu duos quamdiu tu habuisti. Nolite timere, pueri, non diducam uos: aut utrumque habebo, aut neutrum. In auctione fratres quamuis hostilis hasta non diuidit; plus quiddam est geminos esse quam fratres, perdit uterque gratiam suam nisi cum altero est. FVLVI SPARSI. Ignoscere mihi aduersarius debet meos retinenti, cum ipse alienos concupiscat. repetit quos adhuc habuit, retineo quos modo agnoui. Agnitio diuidet quos iunxit etiam expositio? CORNELI HISPANI. Dic uter obsequentior sit, uter indulgentior. “uterque,” inquis. Miraris, si tam binos diuidere non possum? Omnia pro filio paciscor praeter filium. VOTIENI MONTANI. Ego uero ne patrocinium quidem habebo: si tam facile liberos remitto, libenter exposui. Reddere est istud liberos an eripere? Vtroque modo perdendi erant, uel paciscenti uel neganti. Pactus sum flens, tremens, tamquam cum exponerem. CESTI PII. Ne diuiderem filios una exposui. Iste quoque duos sustulit, qui tantum uno contentus est.