Latin · ~2 min
Book 8, Chapter 3
Seneca the Elder, Controversiae 8.3.6
Not analysed yet
Iterum cogor exponere. IVNI GALLIONIS contra. Expeditae partes uestrae sunt: utrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimittere. MENTONIS. Iste adsueuit carere liberis, ego etiamsi unum accipiam tamen necesse est torquear: duobus adsueui. Quidquid umquam commisi —et habes domi quos de me. interroges —nihil umquam sine illis feci nisi indicium. Vim uocas quae te patrem fecit? Sine herede ero qui paulo ante habui filios duos tales, ut ex illis uel unus cuilubet satis sit? POMPEI SILONIS. Videte quam modeste agam: