Latin · ~2 min
Book 10, Chapter 9
Seneca the Younger (Dialogues), stoa004 10.9.1
Not analysed yet
Potestne quicquam stultius esse quam quorundam sensus, hominum eorum dico qui prudentiam iactant ? Operosius occupati sunt, ut melius possint vivere ; impendio vitae vitam instruunt ! Cogitationes suas in longum ordinant ; maxima porro vitae iactura dilatio est ; illa primum quemque extrahit diem, illa eripit praesentia, dum ulteriora promittit. Maximum vivendi impedimentum est expectatio, quae pendet ex crastino, perdit hodiernum. Quod in manu fortunae positum est, disponis, quod in tua, dimittis. Quo spectas ? Quo te extendis ? Omnia quae ventura sunt in incerto iacent ; protinus vive !