Latin · ~5 min
10.9.2 to 10.9.5
Seneca the Younger (Dialogues), stoa004 10.9.2-5
Not analysed yet
Clamat ecce maximus vates et velut divino ore instinctus salutare carmen canit : Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi prima fugit. "Quid cunctaris ? "inquit, "Quid cessas ? Nisi occupas, fugit." Et cum occupaveris, tamen fugiet ; itaque cum celeritate temporis utendi velocitate certandum est et velut ex torrenti rapido nec semper ituro cito hauriendum. Hoc quoque pulcherrime ad exprobrandam infinitam cunctationem, quod non optimam quamque aetatem sed diem dicit. Quid securus et in tanta temporum fuga lentus menses tibi et annos in longam seriem, utcumque aviditati tuae visum est, exporrigis ? De die tecum loquitur et de hoc ipso fugiente. Num dubium est ergo, quin optima quaeque prima dies fugiat mortalibus miseris, id est occupatis ? Quorum puerilis adhuc animos senectus opprimit, ad quam imparati inermesque perveniunt, nihil enim provisum est ; subito in illam necopinantes inciderunt, accedere eam cotidie non sentiebant. Quemadmodum aut sermo aut lectio aut aliqua intentior cogitatio iter facientis decipit et pervenisse ante sentiunt quam adpropinquasse, sic hoc iter vitae adsiduum et citatissimum, quod vigilantes dormientesque eodem gradu facimus, occupatis non apparet nisi in fine.