Latin · ~5 min
11.6.3 to 11.6.6
Seneca the Younger (Dialogues), stoa006 11.6.3-6
Not analysed yet
nullum non hominum genus concucurrit in urbem et virtutibus et vitiis magna pretia ponentem. Iube istos omnes ad nomen citari et "unde domo "quisque sit quaere. Videbis maiorem partem esse, quae relictis sedibus suis venerit in maximam quidem ac pulcherrimam urbem, non tamen suam. Deinde ab hac civitate discede, quae veluti communis potest dici, omnes urbes circumi; nulla non magnam partem peregrinae multitudinis habet. Transi ab iis, quarum amoena positio et opportunitas regionis plures adlicit ; deserta loca et asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyarum et Cossuran, percense ; nullum invenies exilium, in quo non aliquis animi causa moretur. Quid tam nudum inveniri potest, quid tam abruptum undique quam hoc saxum ? Quid ad copias respicienti ieiunius ? Quid ad homines inmansuetius ? Quid ad ipsum loci situm horridius ? Quid ad caeli naturam intemperantes ? Plures tamen hic peregrini quam cives consistunt. Usque eo ergo commutatio ipsa locorum' gravis non est, ut hic quoque locus a patria quosdam abduxerit. Invenio qui dicant inesse naturalem quandam irritationem animis commutandi sedes et transferendi domicilia; mobilis enim et inquieta homini mens data est, nusquam se tenet, spargitur et cogitationes suas in omnia nota atque ignota dimittit, vaga et quietis impatiens et novitate rerum laetissima.