Latin · ~2 min
Book 11, Chapter 6
Seneca the Younger (Dialogues), stoa006 11.6.7
Not analysed yet
Quod non miraberis, si primam eius originem aspexeris. Non est ex terreno et gravi concreta corpore, ex illo caelesti spiritu descendit; caelestium autem natura semper in motu est, fugit et velocissimo cursu agitur. Aspice sidera mundum inlustrantia; nullum eorum perstat. Sol labitur adsidue et locum ex loco mutat et, quamvis cum universo vertatur, in contrarium nihilo minus ipsi mundo refertur, per omnis signorum partes discurrit, numquam resistit ; perpetua eius agitatio et aliunde alio commigratio est.