Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 26
Seneca the Younger (Dialogues), stoa007 6.26.2
Not analysed yet
“Cur te, filia, tam longa tenet aegri- tudo ? Cur in tanta veri ignoratione versaris, ut inique actum eum filio tuo iudices, quod integro domus statu integer ipse se ad maiores recepit suos ? Nescis quantis fortuna procellis disturbet omnia ? Quam nullis benignam facilemque se praestiteris nisi qui minimum cum illa contraxerant ? Regesne tibi nominem felicissimos futuros, si maturius illos mors instantibus subtraxisset malis ? an Romanos duces, quorum nihil magnitudini deerit, si aliquid aetati detraxeris ? an nobilissimos viros clarissimosque ad ictum militaris gladi composita cervice curvatos ?