Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 26
Seneca the Younger (Dialogues), stoa007 6.26.3
Not analysed yet
Respice patrem atque avum tuum :ille in alieni percussoris venit arbitrium ; ego nihil in me cuiquam permisi et cibo prohibitus ostendi tam magno me quam uidebar animo scripsisse. Cur in domo nostra diutissime lugetur qui felicissime moritur ? Coimus omnes in unum videmusque non alta nocte circumdati nil apud vos, ut putatis, optabile, nil excelsum, nil splendidum, sed humilia cuncta et gravia et anxia et quotam partem luminis nostri cernentia!