Latin · ~3 min
11.11.2 to 11.11.3
Seneca the Younger (Dialogues), stoa008 11.11.2-3
Not analysed yet
Quanto ille iustior, qui nuntiata fili morte dignam magno viro vocem emisit: "Ego cum genui, tum moriturum scivi." Prorsus non mireris ex hoc natum esse, qui fortiter mori posset. Non accepit tamquam novum nuntium filii mortem ; quid enim est novi hominem mori, cuius tota vita nihil aliud quam ad mortem iter est ? "Ego eum genui, tum moriturum scivi." Deinde adiecit rem maioris et prudentiae et animi : "Et huic rei sustuli." Omnes huic rei tollimur ; quisquis ad vitam editur, ad mortem destinatur. Gaudeamus ergo eo, quod dabitur, reddamusque id, cum reposcemur. Alium alio tempore fata comprehendent, neminem praeteribunt. In procinctu stet animus et id quod necesse est numquam timeat, quod incertum est semper expectet.