Latin · ~2 min
Book 11, Chapter 11
Seneca the Younger (Dialogues), stoa008 11.11.4
Not analysed yet
Quid dicam duces ducumque progeniem et multis aut consulatibus conspicuos aut triumphis sorte defunctos inexorabili ? Tota eum regibus regna populique eum regentibus tulere fatum suum; omnes, immo omnia in ultimum diem spectant. Non idem universis finis est ; alium in medio cursu vita deserit, alium in ipso aditu relinquit, alium in extrema senectute fatigatum iam et exire cupientem vix emittit; alio quidem atque alio tempore, omnes tamen in eundem locum tendimus. Utrumne stultius sit nescio mortalitatis legem ignorare, an impudentius recusare.