Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 13
Seneca the Younger (Dialogues), stoa009 2.13.4
Not analysed yet
Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen aliquis ex his, qui ad Castoris negotiantur nequam mancipia ementes vendentesque, quorum tabernae pessimorum servorum turba refertae sunt ? Non, ut puto ; quid enim is boni habet, sub quo nemo nisi malus est ? Ergo ut huius humanitatem inhumanitatemque neglegit, ita et regis : "Habes sub te Parthos et Medos et Bactrianos, sed quos metu contines, sed propter quos remittere arcum tibi non contigit, sed hostes teterrimos, sed venales, sed novum aucupantes dominum.