Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 13
Seneca the Younger (Dialogues), stoa009 2.13.5
Not analysed yet
"Nullius ergo movebitur contumelia. Omnes enim inter se differant, sapiens quidem pares illos ob aequalem stultitiam omnis putat ; nam si semel se demiserit eo, ut aut iniuria moveatur aut contumelia, non poterit umquam esse securus. Securitas autem proprium bonum sapientis est ; nec committet, ut iudicando contumeliam sibi factam honorem habeat ei qui fecit ; necesse est enim, a quo quisque contemni moleste ferat, suspici gaudeat.