Latin · ~3 min
1.11.6 to 1.11.8
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 1.11.6-8
Not analysed yet
Non relicto Hannibale et Punico exercitu omnibusque, quibus irascendum erat, bellum in Africam transtulit tam lentus, ut opinionem luxuriae segnitiaeque malignis daret ? Quid alter Scipio ? Non circa Numantiam multum diuque sedit et hunc suum publicumque dolorem aequo animo tulit, diutius Numantiam quam Carthaginem vinci ? Dum circumvallat et includit hostem, eo compulit, ut ferro ipsi suo caderent. Non est itaque utilis ne in proeliis quidem aut bellis ira ; in temeritatem enim prona est et pericula, dum inferre vult, non cavet. Illa certissima est virtus quae se diu multumque circumspexit et rexit et ex lento ac destinato provexit.