Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 12
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 1.12.1
Not analysed yet
"Quid ergo ? "inquit, "vir bonus non irascitur, si caedi patrem suum viderit, si rapi matrem ? "Non irascetur, sed vindicabit, sed tuebitur. Quid autem times, ne parum magnus illi stimulus etiam sine ira pietas sit ? Aut dic eodem modo : "Quid ergo ? Cum videat secari patrem suum filiumve, vir bonus non flebit nec linquetur animo ? "Quae accidere feminis videmus, quotiens illas levis periculi suspicio perculit.