Latin · ~3 min
1.12.2 to 1.12.4
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 1.12.2-4
Not analysed yet
Officia sua vir bonus exsequetur inconfusus, intrepidus ; et sic bono viro digna faciet, ut nihil faciat viro indignum. Pater caedetur, defendam ; caesus est, exsequar, quia oportet, non quia dolet. "Irascuntur boni viri pro suorum iniuriis. "Cum hoc dicis, Theophraste, quaeris invidiam praeceptis fortioribus et relicto iudice ad coronam venis. Quia unusquisque in eiusmodi suorum casu irascitur, putas iudicaturos homines id fieri debere quod faciunt; fere enim iustum quisque affectum iudicat quem adgnoscit. Sed idem faciunt, si calda non bene praebetur, si vitreum fractum est, si calceus luto sparsus est. Non pietas illam iram sed infirmitas movet, sicut pueris, qui tam parentibus amissis flebunt quam nucibus.