Latin · ~1 min
Book 2, Chapter 11
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 2.11.1
Not analysed yet
"Utilis est," inquit, "ira, quia contemptum effugit, quia malos terret." Primum ira, si quantum minatur valet, ob hoc ipsum quod terribilis est et invisa est ; periculosius est autem timeri quam despici. Si vero sine viribus est, magis exposita contemptui est et derisum non effugit ; quid enim est iracundia in supervacuum tumultuante frigidius ?