Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 11
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 2.11.2
Not analysed yet
Deinde non ideo quaedam, quia sunt terribiliora, potiora sunt, nec hoc sapienti diei velim: "Quod ferae, sapientis quoque telum est, timeri." Quid ? Non timetur febris, podagra, ulcus malum ? Numquid ideo quicquam in istis boni est ? An contra omnia despecta foedaque et turpia, ipsoque eo timentur ? Sic ira per se deformis est et minime metuenda, at timetur a pluribus sicut deformis persona ab infantibus.