Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 7
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 3.7.2
Not analysed yet
Quotiens aliquid conaberis, te simul et ea, quae paras quibusque parans ipse, metire ; faciet enim te asperum paenitentia operis infecti. Hoc interest utrum quis fervidi sit ingenii an frigidi atque humilis ; generoso repulsa iram exprimet, languido inertique tristitiam. Ergo actiones nostrae nec parvae sint nec audaces et improbae, in vicinum spes exeat, nihil conemur, quod mox adepti quoque successisse miremur,