Latin · ~2 min
3.8.1 to 3.8.2
Seneca the Younger (Dialogues), stoa010 3.8.1-2
Not analysed yet
Demus operam, ne accipiamus iniuriam, quia ferre nescimus. Cum placidissimo et facillimo et minime anxio morosoque vivendum est ; sumuntur a conversantibus mores et ut quaedam in contactos corporis vitia transibunt, ita animus mala sua proximis tradit. Ebriosus convictores in amorem meri traxit, impudicorum coetus fortem quoque et, si liceat, virum emolliit, avaritia in proximos virus suum transtulit. Eadem ex diverso ratio virtutum est, ut omne quod secum habent mitigent ; nec tam valetudini profuit utilis regio et salubrius caelum quam animis parum firmis in turba meliore versari.