Latin · ~2 min
Book 1, Chapter 6
Seneca the Younger (Dialogues), stoa012 1.6.1
Not analysed yet
"Quare tamen bonis viris patitur aliquid mali deus fieri ? "Ille vero non patitur. Omnia mala ab illis removit, scelera et flagitia et cogitationes improbas et avida consilia et libidinem caecam et alieno imminentem avaritiam ; ipsos tuetur ac vindicat :numquid hoc quoque aliquis a deo exigit, ut bonorum virorum etiam sarcinas servet ? Remittunt ipsi hanc deo curam: externa contemnunt.