Latin · ~2 min
Book 9, Chapter 3
Seneca the Younger (Dialogues), stoa013 9.3.2
Not analysed yet
"Sed quia in hac," inquit, "tam insana hominum ambitione tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est, sed habet ubi se etiam in privato laxe explicet magnus animus ; nec ut leonum animaliumque impetus caveis coercetur, sic hominum, quorum maximae in seducto actiones sunt.