Latin
Book 9, Chapter 3
Seneca the Younger (Dialogues), stoa013 9.3.3
Not analysed yet
Ita tamen delituerit, ut ubicumque otium suum abs- conderit, prodesse velit singulis universisque ingenio, voce, consilio. Nee enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet, sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem instillat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit.