Latin · ~2 min
7.16.1 to 7.16.2
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.16.1-2
Not analysed yet
Ergo in virtute posita est vera felicitas. Quid haec tibi virtus suadebit ? Ne quid aut bonum aut malum existimes, quod nec virtute nec malitia continget ; deinde, ut sis immobilis et contra malum et ex bono, ut, qua fas est, deum effingas. Quid tibi pro hac expeditione promittit ? Ingentia et aequa divinis. Nihil cogens, nullo indigebis, liber eris, tutus, indemnis ; nihil frustra temptabis, nihil prohibeberis ; omnia tibi ex sententia cedent, nihil adversum accidet, nihil contra opinionem ac voluntatem. "Quid ergo ?