Latin · ~2 min
Book 7, Chapter 16
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.16.3
Not analysed yet
Virtus ad beate vivendum sufficit ? "Perfecta illa et divina quidni sufficiat, immo superfluat ? Quid enim deesse potest extra desiderium omnium posito ? Quid extrinsecus opus est ei, qui omnia sua in se collegit ? Sed ei, qui ad virtutem tendit, etiam si multum processit, opus est aliqua fortunae indulgentia adhuc inter humana luctanti, dum nodum illum exsolvit et omne vinculum mortale. Quid ergo interest ? Quod arte alligati sunt alii, adstricti alii, districti quoque. Hic, qui ad superiora progressus est et se altius extulit, laxam catenam trahit nondum liber, iam tamen pro libero.