Latin
Book 7, Chapter 24
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.24.3
Not analysed yet
Quis enim liberalitatem tantum ad togatos vocat ? Hominibus prodesse natura me iubet. Servi liberine sint hi, ingenui an libertini, iustae libertatis an inter amicos datae, quid refert ? Ubicumque homo est, ibi benefici locus est. Potest itaque pecunia etiam intra limen suum diffundi et liberalitatem exercere, quae non quia liberis debetur, sed quia a libero animo proficiscitur, ita nominata est. Haec apud sapientem nec umquam in turpes indignosque impingitur nec umquam ita defetigata errat, ut non, quotiens dignum invenerit, quasi ex pleno fluat.