Latin · ~3 min
Book 7, Chapter 24
Seneca the Younger (Dialogues), stoa014 7.24.4
Not analysed yet
Non est ergo, quod perperam exaudiatis, quae honeste, fortiter, animose a studiosis sapientiae dicuntur. Et hoc primum adtendite :aliud est studiosus sapientiae, aliud iam adeptus sapientiam. Ille tibi dicet : "Optime loquor, sed adhuc inter mala volutor plurima. Non est, quod me ad formulam meam exigas. Cum maxime facio me et formo et ad exemplar ingens attollo ; si processero quantumcumque proposui, exige ut dictis facta respondeant." Adsecutus vero humani boni summam aliter tecum aget et dicet : “Primum non est, quod tibi permittas de melioribus ferre sententiam ; mihi iam, quod argumentum est recti, contigit malis displicere.