Latin · ~12 min
16.1 to 16.2
Seneca the Younger, ad Marciam 16.1-2
Not analysed yet
1. Scio quid dicas: 'oblitus es feminam te consolari, uirorum refers exempla.' Quis autem dixit naturam maligne cum mulierum ingeniis egisse et uirtutes illarum in artum retraxisse? par illis, mihi crede, uigor, par ad honesta, libeat <modo>, facultas est; dolorem laboremque ex aequo, si consueuere, patiuntur. 2. In qua istud urbe, di boni, loquimur? in qua regem Romanis capitibus Lucretia et Brutus deiecerunt: Bruto libertatem debemus, Lucretiae Brutum; in qua Cloeliam contempto et hoste et flumine ob insignem audaciam tantum non in uiros transcripsimus: equestri insidens statuae in sacra uia, celeberrimo loco, Cloelia exprobrat iuuenibus nostris puluinum escendentibus in ea illos urbe sic ingredi in qua etiam feminas equo donauimus. 3. Quod tibi si uis exempla referri feminarum quae suos fortiter desiderauerint, non ostiatim quaeram; ex una tibi familia duas Cornelias dabo: primam Scipionis filiam, Gracchorum matrem. Duodecim illa partus totidem funeribus recognouit; et de ceteris facile est, quos nec editos nec amissos ciuitas sensit: Tiberium Gaiumque, quos etiam qui bonos uiros negauerit magnos fatebitur, et occisos uidit et insepultos. Consolantibus tamen miseramque dicentibus 'numquam' inquit 'non felicem me dicam, quae Gracchos peperi.' 4. Cornelia Liui Drusi clarissimum iuuenem inlustris ingenii, uadentem per Gracchana uestigia inperfectis tot rogationibus intra penates interemptum suos, amiserat incerto caedis auctore. Tamen et acerbam mortem filii et inultam tam magno animo tulit quam ipse leges tulerat. 5. Iam cum fortuna in gratiam, Marcia, reuerteris, si tela quae in Scipiones Scipionumque matres ac filias exegit, quibus Caesares petit, ne a te quidem continuit? Plena et infesta uariis casibus uita est, a quibus nulli longa pax, uix indutiae sunt. Quattuor liberos sustuleras, Marcia. Nullum aiunt frustra cadere telum quod in confertum agmen inmissum est: mirum est tantam turbam non potuisse sine inuidia damnoue praeteruehi? 6. 'At hoc iniquior fortuna fuit quod non tantum eripuit filios sed elegit.' Numquam tamen iniuriam dixeris ex aequo cum potentiore diuidere: duas tibi reliquit filias et harum nepotes; et ipsum quem maxime luges prioris oblita non ex toto abstulit: habes ex illo duas filias, si male fers, magna onera, si bene, magna solacia. In hoc te perduc ut illas cum uideris admonearis filii, non doloris. 7. Agricola euersis arboribus quas aut uentus radicitus auolsit aut contortus repentino impetu turbo praefregit sobolem ex illis residuam fouet et in <locum> amissarum semina statim plantasque disponit; et momento (nam ut ad damna, ita ad incrementa rapidum ueloxque tempus est) adolescunt amissis laetiora. 8. Has nunc Metili tui filias in eius uicem substitue et uacantem locum exple et unum dolorem geminato solacio leua. Est quidem haec natura mortalium, ut nihil magis placeat quam quod amissum est: iniquiores sumus aduersus relicta ereptorum desiderio. Sed si aestimare uolueris quam ualde tibi fortuna, etiam cum saeuiret, pepercerit, scies te habere plus quam solacia: respice tot nepotes, duas filias. Dic illud quoque, Marcia: 'mouerer, si esset cuique fortuna pro moribus et numquam mala bonos sequerentur: nunc uideo exempto discrimine eodem modo malos bonosque iactari.'