Latin · ~11 min
17
Seneca the Younger, ad Marciam 17
Not analysed yet
1. 'Graue est tamen quem educaueris iuuenem, iam matri iam patri praesidium ac decus amittere.' Quis negat graue esse? sed humanum est. Ad hoc genitus es, ut perderes ut perires, ut sperares metueres, alios teque inquietares, mortem et timeres et optares et, quod est pessimum, numquam scires cuius esses status. 2. Si quis Syracusas petenti diceret: 'omnia incommoda, omnes uoluptates futurae peregrinationis tuae ante cognosce, deinde ita nauiga. Haec sunt quae mirari possis: uidebis primum ipsam insulam ab Italia angusto interscissam freto, quam continenti quondam cohaesisse constat; subitum illo mare inrupit et Hesperium Siculo latus abscidit. Deinde uidebis (licebit enim tibi auidissimum maris uerticem stringere) stratam illam fabulosam Charybdin quam diu ab austro uacat, at, si quid inde uehementius spirauit, magno hiatu profundoque nauigia sorbentem. 3. Videbis celebratissimum carminibus fontem Arethusam, nitidissimi ac perlucidi ad imum stagni, gelidissimas aquas profundentem, siue illas ibi primum nascentis inuenit, siue inlapsum terris flumen integrum subter tot maria et a confusione peioris undae seruatum reddidit. 4. Videbis portum quietissimum omnium quos aut natura posuit in tutelam classium aut adiuuit manus, sic tutum ut ne maximarum quidem tempestatium furori locus sit. Videbis ubi Athenarum potentia fracta, ubi tot milia captiuorum ille excisis in infinitam altitudinem saxis natiuus carcer incluserat, ipsam ingentem ciuitatem et laxius territorium quam multarum urbium fines sunt, tepidissima hiberna et nullum diem sine interuentu solis. 5. Sed cum omnia ista cognoueris, grauis et insalubris aestas hiberni caeli beneficia corrumpet. Erit Dionysius illic tyrannus, libertatis iustitiae legum exitium, dominationis cupidus etiam post Platonem, uitae etiam post exilium: alios uret, alios uerberabit, alios ob leuem offensam detruncari iubebit, arcesset ad libidinem mares feminasque et inter foedos regiae intemperantiae greges parum erit simul binis coire. Audisti quid te inuitare possit, quid absterrere: proinde aut nauiga aut resiste.' 6. Post hanc denuntiationem si quis dixisset intrare se Syracusas uelle, satisne iustam querellam de ullo nisi de se habere posset, qui non incidisset in illa sed prudens sciensque uenisset? Dicit omnibus nobis natura: 'neminem decipio. Tu si filios sustuleris, poteris habere formosos, et deformes poteris. Fortasse multi nascentur: esse aliquis ex illis tam seruator patriae quam proditor poterit. 7. Non est quod desperes tantae dignationis futuros ut nemo tibi propter illos male dicere audeat; propone tamen et tantae futuros turpitudinis ut ipsi maledicta sint. Nihil uetat illos tibi suprema praestare et laudari te a liberis tuis, sed sic te para tamquam in ignem inpositurus uel puerum uel iuuenem uel senem; nihil enim ad rem pertinent anni, quoniam nullum non acerbum funus est quod parens sequitur.' Post has leges propositas si liberos tollis, omni deos inuidia liberas, qui tibi nihil certi spoponderunt.