Latin
21
Seneca the Younger, ad Marciam 21
Not analysed yet
1. 'Nimis tamen cito perit et inmaturus.' Primum puta illi superfuisse comprende quantum plurimum procedere homini licet: quantum est? Ad breuissimum tempus editi, cito cessuri loco uenienti inpactum hoc prospicimus hospitium. De nostris aetatibus loquor, quas incredibili celeritate ~conuoluit~? Computa urbium saecula: uidebis quam non diu steterint etiam quae uetustate gloriantur. Omnia humana breuia et caduca sunt et infiniti temporis nullam partem occupantia. 2. Terram hanc cum urbibus populisque et fluminibus et ambitu maris puncti loco ponimus ad uniuersa referentes: minorem portionem aetas nostra quam puncti habet, si omni tempori comparetur, cuius maior est mensura quam mundi, utpote cum ille se intra huius spatium totiens remetiatur. Quid ergo interest id extendere cuius quantumcumque fuerit incrementum non multum aberit a nihilo? Vno modo multum est quod uiuimus, si satis est. 3. Licet mihi uiuaces et in memoriam traditae senectutis uiros nomines, centenos denosque percenseas annos: cum ad omne tempus dimiseris animum, nulla erit illa breuissimi longissimique aeui differentia, si inspecto quanto quis uixerit spatio comparaueris quanto non uixerit. 4. Deinde sibi maturus decessit; uixit enim quantum debuit uiuere, nihil illi iam ultra supererat. Non una hominibus senectus est, ut ne animalibus quidem: intra quattuordecim quaedam annos defetigauit, et haec illis longissima aetas est quae homini prima; dispar cuique uiuendi facultas data est. Nemo nimis cito moritur, quia uicturus diutius quam uixit non fuit. 5. Fixus est cuique terminus: manebit semper ubi positus est nec illum ulterius diligentia aut gratia promouebit. Sic habe, te illum [ulterius diligentiam] ex consilio perdidisse: tulit suum metasque dati peruenit ad aeui. 6. Non est itaque quod sic te oneres: 'potuit diutius uiuere'. Non est interrupta eius uita nec umquam se annis casus intericit. Soluitur quod cuique promissum est; eunt uia sua fata nec adiciunt quicquam nec ex promisso semel demunt. Frustra uota ac studia sunt: habebit quisque quantum illi dies primus adscripsit. Ex illo quo primum lucem uidit iter mortis ingressus est accessitque fato propior et illi ipsi qui adiciebantur adulescentiae anni uitae detrahebantur. 7. In hoc omnes errore uersamur, ut non putemus ad mortem nisi senes inclinatosque iam uergere, cum illo infantia statim et iuuenta, omnis aetas ferat. Agunt opus suum fata: nobis sensum nostrae necis auferunt, quoque facilius obrepat, mors sub ipso uitae nomine latet: infantiam in se pueritia conuertit, pueritiam pubertas, iuuenem senex abstulit. Incrementa ipsa, si bene computes, damna sunt.