Latin · ~13 min
22.1 to 22.2
Seneca the Younger, ad Marciam 22.1-2
Not analysed yet
1. Quereris, Marcia, non tam diu filium tuum uixisse quam potuisset? Vnde enim scis an diutius illi expedierit uiuere, an illi hac morte consultum sit? Quemquam inuenire hodie potes cuius res tam bene positae fundataeque sint ut nihil illi procedente tempore timendum sit? Labant humana ac fluunt neque ulla pars uitae nostrae tam obnoxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est. 2. Quis tibi recipit illud fili tui pulcherrimum corpus et summa pudoris custodia inter luxuriosae urbis oculos conseruatum potuisse tot morbos ita euadere ut ad senectutem inlaesum perferret formae decus? Cogita animi mille labes; neque enim recta ingenia qualem in adulescentia spem sui fecerant usque in senectutem pertulerunt, sed interuersa plerumque sunt: aut sera eoque foedior luxuria inuasit coepitque dehonestare speciosa principia, aut in popinam uentremque procubuerunt toti summaque illis curarum fuit quid essent, quid biberent. 3. Adice incendia ruinas naufragia lacerationesque medicorum ossa uiuis legentium et totas in uiscera manus demittentium et non per simplicem dolorem pudenda curantium; post haec exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), uoluntario uulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato): cum ista perspexeris, scies optime cum iis agi quos natura, quia illos hoc manebat uitae stipendium, cito in tutum recepit. Nihil est tam fallax quam uita humana, nihil tam insidiosum: non mehercules quisquam illam accepisset, nisi daretur ignorantibus. Itaque si felicissimum est non nasci, proximum est, puto, breui aetate defunctos cito in integrum restitui. 4. Propone illud acerbissimum tibi tempus, quo Seianus patrem tuum clienti suo Satrio Secundo congiarium dedit. Irascebatur illi ob unum aut alterum liberius dictum, quod tacitus ferre non potuerat Seianum in ceruices nostras ne inponi quidem sed escendere. Decernebatur illi statua in Pompei theatro ponenda, quod exustum Caesar reficiebat: exclamauit Cordus tunc uere theatrum perire. 5. Quid ergo? non rumperetur supra cineres Cn. Pompei constitui Seianum et in monumentis maximi imperatoris consecrari perfidum militem? ~Consecratur~ subscriptio, et acerrimi canes, quos ille, ut sibi uni mansuetos, omnibus feros haberet, sanguine humano pascebat, circumlatrare hominem ~etiam illum imperiatum~ incipiunt. 6. Quid faceret? Si uiuere uellet, Seianus rogandus erat, si mori, filia, uterque inexorabilis: constituit filiam fallere. Vsus itaque balineo quo plus uirium poneret, in cubiculum se quasi gustaturus contulit et dimissis pueris quaedam per fenestram, ut uideretur edisse, proiecit; a cena deinde, quasi iam satis in cubiculo edisset, abstinuit. Altero quoque die et tertio idem fecit; quartus ipsa infirmitate corporis faciebat indicium. Complexus itaque te, 'carissima' inquit 'filia et hoc unum tota celata uita, iter mortis ingressus sum et iam medium fere teneo; reuocare me nec debes nec potes.' Atque ita iussit lumen omne praecludi et se in tenebras condidit. 7. Cognito consilio eius publica uoluptas erat, quod e faucibus auidissimorum luporum educeretur praeda. Accusatores auctore Seiano adeunt consulum tribunalia, queruntur mori Cordum, ut interpellarent quod coegerant: adeo illis Cordus uidebatur effugere. Magna res erat in quaestione, an mortis <ius> rei perderent; dum deliberatur, dum accusatores iterum adeunt, ille se absoluerat. 8. Videsne, Marcia, quantae iniquorum temporum uices ex inopinato ingruant? Fles, quod alicui tuorum mori necesse fuit? Paene non licuit!