Latin · ~11 min
26
Seneca the Younger, ad Marciam 26
Not analysed yet
1. Puta itaque ex illa arce caelesti patrem tuum Marcia, cui tantum apud te auctoritatis erat quantum tibi apud filium tuum, non illo ingenio, quo ciuilia bella defleuit, quo proscribentis in aeternum ipse proscripsit, sed tanto elatiore, quanto est ipse sublimior, dicere: 2. 'Cur te, filia, tam longa tenet aegritudo? Cur in tanta ueri ignoratione uersaris, ut inique actum cum filio tuo iudices, quod integro domus statu integer ipse se ad maiores recepit suos? Nescis quantis fortuna procellis disturbet omnia? Quam nullis benignam facilemque se praestiterit, nisi qui minimum cum illa contraxerant? Regesne tibi nominem felicissimos futuros, si maturius illos mors instantibus subtraxisset malis? an Romanos duces, quorum nihil magnitudini deerit, si aliquid aetati detraxeris? an nobilissimos uiros clarissimosque ad ictum militaris gladi composita ceruice curuatos? 3. Respice patrem atque auum tuum: ille in alieni percussoris uenit arbitrium; ego nihil in me cuiquam permisi et cibo prohibitus ostendi tam magno me quam uidebar animo scripsisse. Cur in domo nostra diutissime lugetur qui felicissime moritur? Coimus omnes in unum uidemusque non alta nocte circumdati nil apud uos, ut putatis, optabile, nil excelsum, nil splendidum, sed humilia cuncta et grauia et anxia et quotam partem luminis nostri cernentia! 4. Quid dicam nulla hic arma mutuis furere concursibus nec classes classibus frangi nec parricidia aut fingi aut cogitari nec fora litibus strepere dies perpetuos, nihil in obscuro, detectas mentes et aperta praecordia et in publico medioque uitam et omnis aeui prospectum uenientiumque? 5. 'Iuuabat unius me saeculi facta componere in parte ultima mundi et inter paucissimos gesta. Tot saecula, tot aetatium contextum, seriem, quicquid annorum est, licet uisere; licet surrectura, licet ruitura regna prospicere et magnarum urbium lapsus et maris nouos cursus. 6. Nam si tibi potest solacio esse desideri tui commune fatum, nihil quo stat loco stabit, omnia sternet abducetque secum uetustas. Nec hominibus solum (quota enim ista fortuitae potentiae portio est?) ,sed locis, sed regionibus, sed mundi partibus ludet. Totos supprimet montes et alibi rupes in altum nouas exprimet; maria sorbebit, flumina auertet et commercio gentium rupto societatem generis humani coetumque dissoluet; alibi hiatibus uastis subducet urbes, tremoribus quatiet et ex infimo pestilentiae halitus mittet et inundationibus quicquid habitatur obducet necabitque omne animal orbe submerso et ignibus uastis torrebit incendetque mortalia. Et cum tempus aduenerit, quo se mundus renouaturus extinguat, uiribus ista se suis caedent et sidera sideribus incurrent et omni flagrante materia uno igni quicquid nunc ex disposito lucet ardebit. 7. Nos quoque felices animae et aeterna sortitae, cum deo uisum erit iterum ista moliri, labentibus cunctis et ipsae parua ruinae ingentis accessio in antiqua elementa uertemur.' Seneca the Younger The Latin Library The Classics Page