Latin · ~5 min
25
Seneca the Younger, ad Marciam 25
Not analysed yet
1. Proinde non est quod ad sepulcrum fili tui curras; pessima eius et ipsi molestissima istic iacent, ossa cineresque, non magis illius partes quam uestes aliaque tegimenta corporum. Integer ille nihilque in terris relinquens sui fugit et totus excessit; paulumque supra nos commoratus, dum expurgatur et inhaerentia uitia situmque omnem mortalis aeui excutit, deinde ad excelsa sublatus inter felices currit animas. Excepit illum coetus sacer, Scipiones Catonesque, interque contemptores uitae et ueneficio liberos parens tuus, Marcia. 2. Ille nepotem suum quamquam illic omnibus omne cognatum est applicat sibi noua luce gaudentem et uicinorum siderum meatus docet, nec ex coniectura sed omnium ex uero peritus in arcana naturae libens ducit; utque ignotarum urbium monstrator hospiti gratus est, ita sciscitanti caelestium causas domesticus interpres. Et in profunda terrarum permittere aciem iubet; iuuat enim ex alto relicta respicere. 3. Sic itaque te, Marcia, gere, tamquam sub oculis patris filique posita, non illorum, quos noueras, sed tanto excelsiorum et in summo locatorum. Erubesce quicquam humile aut uolgare cogitare et mutatos in melius tuos flere! Aeternarum rerum per libera et uasta spatia dimissi sunt; non illos interfusa maria discludunt nec altitudo montium aut inuiae ualles aut incertarum uada Syrtium: omnia ibi plana et ex facili mobiles et expediti et in uicem peruii sunt intermixtique sideribus.